- PROTELEA
- PROTELEAGraece Προτέλεια, quia eadem Diana ac Iuno, tum Iunonis eratsacrum, tum festum Dianae. Ac Iunonis sacrum sic dictum antenuptias fiebat, quô Sponsus Sponsaque fel abiciebant retro altare: nomen, ei quod Iunoni τῇ τελεία, i. e. Pronubae dicatum esset; quae et ipsa sic dicta est, quia τέλος ὁ γάμος, ut est apud Suidam et Eustathium, in Iliad. ss. et μ. Voss.de Idolol. l. 2. c. 26. Veteribus autem ante nuptias facrificare in usu fuisse positum, docent quoque Polyaenus, l. 4. c. 6. ubi de Nicaea, Demetrii sponsa: Theophrastus Η᾿θ. χαρακτ. ο. περὶ ἀνελευθερίας, Pausan. Pollux, l. 3. c. 3. etc. Quod saerificium Προγάμεια, item Γαμήλια alii: Lycophron γαμηλίους θυηλὰς nun cupat. Terentius Phormione Actu 4. Sc. 4. v. 20. eiusdem meminit ritus, cum inter alia sic ait:Ducenda est uxor, ut ais: concedo tibi:Spatium quidem apparandis nuptiis,Vocandi, sacrificandi, dabitur paululum.Non vero solum Iunoni, sed et Veneri Gratiisque hoc sacrum fuisse factum, habet Meursius in Lycophron. ubi etiam Romanis id moris fuisse addit, ut ante matrimonii copulationem sa crificarent, ut et in divortio unde Confarreatio et Diffarreatio antiquitatis studiosis notae. Imo apud eosdem Sponsus et Sponsa hinc appellati, quod σπονδὰς interpositis rebus divinis facerent, teste Festô. Vide supra in voce Nuptiae. Similiter Athenis, pridie nuptiarum (Προτέλεια itidem dixêre) Virgines in honorem Dianae, ad Deam placandam. canistra ferebant, quod pluribus ex ponit Theocriti Scholiastes, in Idyll. 2. Quemadmodum Delias Virgines, quando nupturae essent, comam desectam Opidi et hecaergae dicâsse legimus, apud Pausan. in Atticis, et Herodot. in Melpomene. Unum autem idemque Numen suisse Opidem, Hecaergam, Dianam, ostendit Vossius praefatus de Idolel. l. 2. c. 29.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.